Bij deze : het is een uittreksel uit een testament.
In nomine Domini. Amen. Anno a nativitate Eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo primo, indictione quarta, die vero sabbati nona mensis decembris, hora nonarum vel quasi, / pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Eugenii, divina providentia pape quarti, anno undecimo, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus honorabilis et discretus vir Goesswinus dictus Moedel vander Donck de Os, armiger, Leodiensis diocesis, sane mentis et boni intellectus per Dei gratiam existens sensuumque / suorum et rationis per omnia bene compos, considerans humane nature fragilitatem et inconstanciam, dies hominis breves fore super terram, cum nichil sit morte cercius nichilque incercius eius hora omniaque huius / mundi fore transitoria, hominem utique (?) moriturum, ideo ne casus inopinatus et calamitas repentina condicionis humane irruat, voluit prevenire, ymmo cupiens, ut dicebat, de bonis et / rebus suis transitoriis sibi et legitime sue conthorali domicelle Geertruydi, filie quondam Johannis Roever, a Deo super terram collatis per modum testamenti seu ultime sue voluntatis ob animarum / suarum suorumque parentum ac predecessorum remedium disponere et ordinare, suum de eisdem suis bonis omnibus modo, via et forma melioribus quibus potuit fecit, condidit, edidit et / ordinavit testamentum et ultimam suam voluntatem, prout inferius continetur, unacum consensu et voluntate iamdicte Geertrudis, ibidem assedentis, consencientis et ad omnia subsequentia suum / plenarium consensum adhibentis. Et voluit ipsa Geertrudis quod omnia subscribenda et ordinanda per eos robur firmitatis imperpetuum obtinerent.
In primis igitur, revocando omnia / et singula testamenta seu ultimas voluntates per eos seu alterum eorumdem sub quibuscumque verborum formis seu coram quibuscumque personis forsitan factas, voluit et ordinavit antedictus / testator quod omnia sua debita, bona fortassis minus iuste parcta et acquisita, si que fuerint, unacum expensas suorum funeralium de bonis suis promptioribus ante omnia plenarie / persolvantur et restituantur, animamque suam Beate Marie Virgini et toti curie celeste commendavit suscipiendam et ad visionem beatam iocunde deducendam.
Item legavit fabrice ecclesie / Sancti Lamberti Leodiensis pro suis vagis unum florenum Aernemensem semel post uniuscuiusque obitum dandum et persolvendum. Et inter cetera in suo testamento ac ultima voluntate legata / conscripta et ordinata dixit idem testator se habere et obtinere quemdam mansum sive terras sitas in parrochia de Os, dicte diocesis, ad locum dictum communiter aen die heyde. Quem mansum / sive terras legavit et in puram elemosinam simpliciter propter Deum dedit et reliquit mense pauperum Sancti Spiritus in opido de Buscoducis, unacum omnibus et singulis tam / litteris scabinalibus quam eciam instrumentis ac aliis munimentis desuper forsitan confectis ac oneribus per prius exinde solvere consuetis, necnon omnibus iuribus et pertinentiis ac / proprietate ipsis ac alteri ipsorum in mansu ac terris et litteris ac instrumentis predictis quomodolibet competentibus et competituris, post amborum coniugum obitum ad habendum, intrandum, regendum, nanciscendum / et obtinendum hereditarie ac perpetue possidendum.
Item legavit dictus testator et in puram elemosinam propter Deum dedit et reliquit hospitali pauperum sito prope / Portam Captivorum in opido de Buscoducis pretacto quemdam mansum sive terras sitas in parrochia de <Ha?>ren, dictas communiter die hoeve oever Rijt, pariter cum omnibus et / singulis tam litteris scabinalibus quam eciam aliis instrumentis ac munimentis desuper confectis, necnon omnibus iuribus et pertinentiis ac proprietate ipsis alterive ipsorum in manso ac litteris / et instrumentis pretactis quomodolibet competentibus et competituris, eciam post amborum coniugum obitum ad habendum, regendum et obtinendum perpetue ac hereditarie possidendum. Hoc tamen salvo in premissis / quod Nicolaus Looman, forestarius in Maeslant suique successores habebit et obtinebit ac habebunt seu obtinent de, super et ex prefato manso dicto oever Rijt certas terrarum / pecias arabiles usque ad duas modiatas terre in semen siliginis communiter seminandum per prefatum testatorem suosque predecessores, ut asseruit, per prius assignatas et deputatas iuri / feudali domini ducis Brabantie ad officium seculare dictum communiter der vorsterijen van Maeslant, prout hec et alia in aliis certis litteris scabinalibus plenius dixit contineri.
Hoc autem presens / testamentum seu ultimam voluntatem ac omnia et singula in eodem contenta ut prescriptum est idem testator valere et effectum sortiri voluit et mandavit iure testamenti solemnis / vel codicilli aut codicillorum vel talibus modo, iure et forma quibus quelibet ultima seu postrema voluntas melius et efficacius valere possit et debeat secundum pias et canonicas xanctiones, / iura seu consuetudines approbata vel approbatas; reservans tamen in premissis plenam potestam et auctoritatem minuendi, mutandi, augmentandi, rescindendi et annullandi tociens / quociens sibi visum fuerit expedire et aliter ordinandi et disponendi.
Super quibus omnibus et singulis premissis prefatus testator a me notario publico infrascripto / unum vel plura publicum seu publica sibi fieri petiit instrumentum et instrumenta.
Acta fuerunt hec in domo habitacionis ipsius testatoris sita in parrochia de <Os> extra fossatum, sub anno, / indictione, die, mense, hora,loco et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris Arnoldo Vembosch (?), Wautghero de Scarpenberghe et / Gerardo de Oeverbeeke, laicis dicte diocesis, testibus fidedignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego, Johannes Bardeyn de Os, presbyter Leodiensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur /fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi, scivi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum manu mea / propria scriptum exinde confeci, subscripsi, publicavi et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, / rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
QuiotduPassage
zei op zaterdag 7 mei 2022 - 13:06