Beste Frits, de afkortingen zijn inderdaad het merendeel van hetgeen ik kan aanvullen en/of corrigeren:
Universis ad quos presentes litteras pervenerint nos Jacobus et Jacobus milites de Mirlaer pater videlicet
et filus notum facimus et protestamus quod nos nostram curtem in Meegentzheim, que nostrum purum
sunt allodium cum jurisdictione, hominibus et omnibus ipsius curtis pertinentiis et appendiciis, quocumque
nominentur nomine in manus spectabilis domini nostri domini Gerardi comitis Juliacensis tamquam certum feodum
resignavimus et resignamus et hoc omnia indivisum ab eodem domino nostro comite resuscepimus tenenda et
habenda ab ipso et suis successonibus comitibus Juliacensibus per nos et nostros successores seu heredes jure
in perpetuum feodali. Presencium testimonio litterarum nostrarum quibus sigilla nostra insimul sunt appensa. Datum
Nydecgin et actum in vigilia beatorum Symonis & Judae apostolorum Anno domino millesimo trecentesimo vicesimo quarto
Frits
zei op maandag 1 februari 2021 - 18:34