Dag Albert,
Hierbij het gevraagde, maar ik hoop dat je met 'vertalen' alleen transcriberen bedoelt:
Notum sit universis quod, cum Johannes, filius quondam Judoci Zebrechts., tamquam / maritus legitimus Aleidis sue uxoris, relicte quondam Egidii de Amerzoyen, et ipsa Aleydis / cum eodem Johanne suo marito tamquam cum suo tutore, usufructum et totum ius eis / seu eorum alteri ut dicebant competentem in domo et area dicti quondam Egidii, sita in Buscoducis / contigue supra forum ad locum dictum die Boetermarct supra angulum ibidem ad / partem versus portam Captivorum [= Gevangenpoort], inter hereditatem Theoderici vanden Ende de kannegyeters / ex uno et inter communem vicum ex altero et fine anteriori tendente cum fine posteriori ad / hereditatem Johannes Goyartss., prout in litteris continetur, igitur coram scabinis infrascriptis Gerarda, filia / quondam Johannis de Malsen, ab eodem quondam Johanne et quondam Elisabet eius uxor pariter genita, / relicta quondam [interlineair: Johannis] Andriess., Theodericus, Egidius et Robbertus fratres, liberi quondam Johannis de / Amerzoyen, tam pro seipsis quam pro Symone, eorum fratre, filio dicti quondam Johannis de Amer- // zoyen, videlicet dictus Egidius eciam pro Godefrido et Arnoldo fratribus, filiis quondam Arnoldi de Amerzoyen, / filii dicti quondam Johannis de Amerzoyen, Symon et Elisabet filius quondam Symonis / de Amerzoyen, filii dicti quondam Johannis de Amerzoyen, # [in de kantlijn links: pro se et pro / Elisabet eius sorore, / filia dicti quondam Symonis] et Bartholomeus, / filius legitimus / domini Henrici de Spina, presbyteri, potens ad hoc nomine Gerarde, filie quondam Godefridi de Amer- / zoyen cum tutore, totam partem et omne ius ad ipsos ut dicebant spectantem in una medietate / domus et aree predicte, in ipsa medietate que per et post mortem predicti quondam Egidii / de Amerzoyen, dictis Gerarde filie quondam Johannis de Malsen et aliis suis coheredibus / quibus supra nominibus iure successionis hereditarie advoluta etcetera, necnon per et post mortem predicte / Aleidis, relicte dicti quondam Egidii, iure hereditarie successionis advolute, advolvenda etcetera, ut dicebant, legitime / et hereditarie supportaverunt dicto Aelberto Ketelere filio Aelberti cum iure ipsis ut dicebant competenti / in quibuscumque litteris mencionem inde facientibus, promittentes cum tutore super omnia et habenda ratam / servare, obligationem et impetitionem ex parte eorum et eorum heredum, [superscript: coheredum] et successorum ut premittitur deponere. Testes / Vlad[eracken] et Pels. Datum XXVIIIa aprilis 3a post Quasimodo.
Albert
zei op dinsdag 8 december 2020 - 16:57